- TAURISCI
- I.TAURISCIpopuli Alpini in finibus Helvetiorum apud Alpes summas, et ortum Rhodani, quorum urbs Uren, (Eltorff, teste Scudô) nominatur ab uris, qui sunt genus taurorum, primus Helvetici conventus, qui ex Italia in Helvetios euntibus occurrit, inter Adulam montem 20. et Lucernam urbem 20. mill. past. Taurini etiam Antonin. teste Orteliô dicuntur. Sunt et Taurisci Plinio, l. 3. c. 26. et Livio, populi Norici Alpini, Alpes Noricas incolentes: in plures tractus divisi, Krumler Taurn, alibi Felber Taurn, alibi Karn Taurn, Ortel. Carni quoque Taurisci Plin. dicuntur, qui Carnicas Alpes incolunt, Taurisci etiam apud Steph. popul. alpini, quos et Taurinos dici ait apud Polybium. Ferrar Cluverius, Germ. Antiqq. l. 1. c. 5. et lib. de Vindel. c. 2. omnes Alpinos populos unius eiusdemque gentis fuisse, communiter Graece et Latine Taurisci, sibi ipsis Thi Thaurischon, dictos appellatione ex Alpium nomine desumptâ, quô in commune hodieque nonnullis appellantur Taurn, refert. Romaniomnem Tauriscorum gentem dixêre Alpinos et Inalpinos populos; Plut. in Marcello, Polyb. l. 4. Orosius, l. 4. c. 13. Sabellic. Ennead. 4. l. 6. etc. Hos Phocaeorum fuisse colonos, qui relictâ Asiâ in Galliam Tauroô naviappulerint, et Massiliam, Tauroentium Ptolom, et Strabone auctoribus, condiderint, postmodum mutatis iterum sedibus eum Helvetiae tractum, qui inter Ursam Rhenumque est, occupaverint, sunt qui dicant vide Gillim, l. 3. c. 1. Marcellinus vero l. 15. de Taurisco, Galliae tyranno, ab Hercule interfecto loquens, aliam nominis originem videtur suppeditare. Sed hoc fabulam sapit. Eorum reliquiae Uranii sunt, vide ibi. Guillimannus non minus, qui Suitiam incoluerunt olim, antequam Cimbrorum reliquiae ea insedere loca, Tauruscos fuisse existimat, l. 3. c. 2. Vide Ioh. Bapt. Plantinum Helv. Ant. et Nov.II.TAURISCIpopuli Pannoniae superioris quorum regio Steyramark, teste Laziô, dicitur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.